Znaleziono 528 Wyniki dla: Mur
non enim angelis subiecit orbem terræ futurum de quo loquimur (Epistula ad Hebraeos 2, 5)
ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut juravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis (Epistula ad Hebraeos 4, 3)
adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno (Epistula ad Hebraeos 4, 16)
quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum jacientes fundamentum pænitentiæ ab operibus mortuis et fidei ad Deum (Epistula ad Hebraeos 6, 1)
confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur (Epistula ad Hebraeos 6, 9)
fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem (Epistula ad Hebraeos 11, 30)
deinde patres quidem carnis nostræ habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus (Epistula ad Hebraeos 12, 9)
videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de cælis loquentem nobis avertimur (Epistula ad Hebraeos 12, 25)
ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus (Epistula Iacobi 4, 13)
hospitales invicem sine murmuratione (Epistula I Petri 4, 9)
et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam æternam quæ erat apud Patrem et apparuit nobis (Epistula I Ioannis 1, 2)
si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo et in tenebris ambulamus mentimur et non facimus veritatem (Epistula I Ioannis 1, 6)