Znaleziono 1369 Wyniki dla: Moses Et Terram
daboque terram Ægypti desertam in medio terrarum desertarum et civitates ejus in medio urbium subversarum erunt desolatæ quadraginta annis et dispergam Ægyptios in nationes et ventilabo eos in terras (Prophetia Ezechielis 29, 12)
et operi pro quo servivit adversum eam dedi ei terram Ægypti pro eo quod laboraverunt mihi ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 29, 20)
ipse et populus ejus cum eo fortissimi gentium adducentur ad disperdendam terram et evaginabunt gladios suos super Ægyptum et implebunt terram interfectis (Prophetia Ezechielis 30, 11)
et faciam alveos fluminum aridos et tradam terram in manu pessimorum et dissipabo terram et plenitudinem ejus in manu alienorum ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 30, 12)
et disperdam terram Fatures et dabo ignem in Tafnis et faciam judicia in Alexandriam (Prophetia Ezechielis 30, 14)
et confortabo brachia regis Babylonis et brachia Pharaonis concident et scient quia ego Dominus cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis et extenderit eum super terram Ægypti (Prophetia Ezechielis 30, 25)
quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum neque ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa nec stabunt in sublimitate eorum omnia quæ inrigantur aquis quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in medio filiorum hominum ad eos qui descendunt in lacum (Prophetia Ezechielis 31, 14)
cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam in medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio ipse est Pharao et omnis multitudo ejus dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 31, 18)
et proiciam te in terram super faciem agri abiciam te et habitare faciam super te omnia volatilia cæli et saturabo de te bestias universæ terræ (Prophetia Ezechielis 32, 4)
et inrigabo terram pedore sanguinis tui super montes et valles implebuntur ex te (Prophetia Ezechielis 32, 6)
omnia luminaria cæli mærere faciam super te et dabo tenebras super terram tuam dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 32, 8)
cum dedero terram Ægypti desolatam deseretur autem terra a plenitudine sua quando percussero omnes habitatores ejus et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 32, 15)