Znaleziono 745 Wyniki dla: Meum
meum est consilium et æquitas mea prudentia mea est fortitudo (Liber Proverbiorum 8, 14)
venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis (Liber Proverbiorum 9, 5)
quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccato (Liber Proverbiorum 20, 9)
fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum (Liber Proverbiorum 23, 15)
stude sapientiæ fili mi et lætifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem (Liber Proverbiorum 27, 11)
dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus (Liber Ecclesiastes 1, 17)
cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut animum meum transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis hominum quod facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ (Liber Ecclesiastes 2, 3)
unde cessavi renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole (Liber Ecclesiastes 2, 20)
omnia hæc consideravi et dedi cor meum in cunctis operibus quæ fiunt sub sole interdum dominatur homo homini in malum suum (Liber Ecclesiastes 8, 9)
et adposui cor meum ut scirem sapientiam et intellegerem distentionem quæ versatur in terra est homo qui diebus ac noctibus somnum oculis non capit (Liber Ecclesiastes 8, 16)
vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui (Canticum Canticorum 4, 9)
surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius (Canticum Canticorum 4, 16)