Znaleziono 745 Wyniki dla: Meum
canticum graduum David Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me (Liber Psalmorum 130, 1)
si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea hæc quæ docebo eos et filii eorum usque in sæculum sedebunt super sedem tuam (Liber Psalmorum 131, 12)
intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti (Liber Psalmorum 138, 3)
non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terræ (Liber Psalmorum 138, 15)
inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis (Liber Psalmorum 138, 16)
proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas (Liber Psalmorum 138, 23)
Domine Domine virtus salutis meæ obumbrasti super caput meum in die belli (Liber Psalmorum 139, 8)
non declines cor meum in verba malitiæ ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum (Liber Psalmorum 140, 4)
corripiet me justus in misericordia et increpabit me oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum (Liber Psalmorum 140, 5)
in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi (Liber Psalmorum 141, 4)
et anxiatus est super me spiritus meus in me turbatum est cor meum (Liber Psalmorum 142, 4)
misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me (Liber Psalmorum 143, 2)