Znaleziono 384 Wyniki dla: Liberator Liberation Populi
et nuntiavit eis Micheas omnia verba quæ audivit legente Baruch ex volumine in auribus populi (Liber Ieremiae 36, 13)
Hieremias autem libere ambulabat in medio populi non enim miserant eum in custodiam carceris igitur exercitus Pharao egressus est Ægyptum et audientes Chaldei qui obsidebant Hierusalem hujuscemodi nuntium recesserunt ab Hierusalem (Liber Ieremiae 37, 4)
et dixerunt principes regi rogamus ut occidatur homo iste de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac et manus universi populi loquens ad eos juxta verba hæc siquidem homo hic non quærit pacem populi hujus sed malum (Liber Ieremiae 38, 4)
et reliquias populi quæ remanserunt in civitate et perfugas qui transfugerant ad eum et superfluos vulgi qui remanserant transtulit Nabuzardan magister militum in Babylonem (Liber Ieremiae 39, 9)
et mecum noli venire sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan quem præposuit rex Babylonis civitatibus Judææ habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas vade dedit quoque ei magister militiæ cibaria et munuscula et dimisit eum (Liber Ieremiae 40, 5)
venit autem Hieremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphat et habitavit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in terra (Liber Ieremiae 40, 6)
et captivas duxit Ismaël omnes reliquias populi qui erant in Masphat filias regis et universum populum qui remanserat in Masphat quos commendarat Nabuzardan princeps militiæ Godoliæ filio Ahicam et cepit eos Ismaël filius Nathaniæ et abiit ut transiret ad filios Ammon (Liber Ieremiae 41, 10)
confusa est filia Ægypti et tradita in manu populi aquilonis (Liber Ieremiae 46, 24)
de pauperibus autem populi et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiæ (Liber Ieremiae 52, 15)
SADE justus est Dominus quia os ejus ad iracundiam provocavi audite obsecro universi populi et videte dolorem meum virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem (Lamentationes 1, 18)
CAPH defecerunt præ lacrimis oculi mei conturbata sunt viscera mea effusum est in terra jecur meum super contritione filiæ populi mei cum deficeret parvulus et lactans in plateis oppidi (Lamentationes 2, 11)
FE divisiones aquarum deduxit oculus meus in contritione filiæ populi mei (Lamentationes 3, 48)