Znaleziono 151 Wyniki dla: Levi nomina

  • ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Heliab Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben (Liber Numeri 16, 1)

  • surrexerunt contra Mosen aliique filiorum Israël ducenti quinquaginta viri proceres synagogæ et qui tempore concilii per nomina vocabantur (Liber Numeri 16, 2)

  • et hausto cras igne ponite desuper thymiama coram Domino et quemcumque elegerit ipse erit sanctus multum erigimini filii Levi (Liber Numeri 16, 7)

  • dixitque rursum ad Core audite filii Levi (Liber Numeri 16, 8)

  • idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetis (Liber Numeri 16, 10)

  • nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit (Liber Numeri 17, 3)

  • sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt (Liber Numeri 17, 8)

  • sed et fratres tuos de tribu Levi et sceptro patris tui sume tecum præstoque sint et ministrent tibi tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii (Liber Numeri 18, 2)

  • filiis autem Levi dedi omnes decimas Israhelis in possessionem pro ministerio quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis (Liber Numeri 18, 21)

  • solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus et portantibus peccata populi legitimum sempiternum erit in generationibus vestris nihil aliud possidebunt (Liber Numeri 18, 23)

  • fuit autem Epher pater Salphaad qui filios non habebat sed tantum filias quarum ista sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa (Liber Numeri 26, 33)

  • hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas Gerson a quo familia Gersonitarum Caath a quo familia Caathitarum Merari a quo familia Meraritarum (Liber Numeri 26, 57)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina