Mosaico decorativo

Znaleziono 2003 Wyniki dla: Lege Domini

  • angelus autem Domini præcepit Gad ut diceret David et ascenderet extrueretque altare Domino Deo in area Ornan Jebusei (Liber I Paralipomenon 21, 18)

  • ascendit ergo David juxta sermonem Gad quem locutus fuerat ex nomine Domini (Liber I Paralipomenon 21, 19)

  • dixitque ei David da mihi locum areæ tuæ ut ædificem in ea altare Domini ita ut quantum valet argenti accipias et cesset plaga a populo (Liber I Paralipomenon 21, 22)

  • tabernaculum autem Domini quod fecerat Moses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon (Liber I Paralipomenon 21, 29)

  • et non prævaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini (Liber I Paralipomenon 21, 30)

  • dixitque David ad Salomonem fili mi voluntatis meæ fuit ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei (Liber I Paralipomenon 22, 7)

  • sed factus est ad me sermo Domini dicens multum sanguinem effudisti et plurima bella bellasti non poteris ædificare domum nomini meo tanto effuso sanguine coram me (Liber I Paralipomenon 22, 8)

  • det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël et custodire legem Domini Dei tui (Liber I Paralipomenon 22, 12)

  • ecce ego in paupertatula mea præparavi inpensas domus Domini auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum æris vero et ferri non est pondus vincitur enim numerus magnitudine ligna et lapides præparavi ad universa inpendia (Liber I Paralipomenon 22, 14)

  • præbete igitur corda vestra et animas vestras ut quæratis Dominum Deum vestrum et consurgite et ædificate sanctuarium Domino Deo ut introducatur arca fœderis Domini et vasa Domino consecrata in domum quæ ædificatur nomini Domini (Liber I Paralipomenon 22, 19)

  • ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor milia præpositorum autem et judicum sex milia (Liber I Paralipomenon 23, 4)

  • hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra (Liber I Paralipomenon 23, 24)


"A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna". São Padre Pio de Pietrelcina