Znaleziono 2003 Wyniki dla: Lege Domini
et dixit Samuhel ad Saul me misit Dominus ut unguerem te in regem super populum ejus Israël nunc ergo audi vocem Domini (Liber I Samuelis 15, 1)
factum est autem verbum Domini ad Samuhel dicens (Liber I Samuelis 15, 10)
dixit ei Saul benedictus tu Domino implevi verbum Domini (Liber I Samuelis 15, 13)
quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad prædam es et fecisti malum in oculis Domini (Liber I Samuelis 15, 19)
et ait Saul ad Samuhelem immo audivi vocem Domini et ambulavi in via per quam misit me Dominus et adduxi Agag regem Amalech et Amalech interfeci (Liber I Samuelis 15, 20)
et ait Samuhel numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut obœdiatur voci Domini melior est enim obœdientia quam victimæ et auscultare magis quam offerre adipem arietum (Liber I Samuelis 15, 22)
quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idolatriæ nolle adquiescere pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini abiecit te ne sis rex (Liber I Samuelis 15, 23)
dixitque Saul ad Samuhel peccavi quia prævaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et obœdiens voci eorum (Liber I Samuelis 15, 24)
et ait Samuhel ad Saul non revertar tecum quia projecisti sermonem Domini et projecit te Dominus ne sis rex super Israël (Liber I Samuelis 15, 26)
tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum ejus et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha (Liber I Samuelis 16, 13)
spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam a Domino (Liber I Samuelis 16, 14)
dixit autem David ad Philistheum tu venis ad me cum gladio et hasta et clypeo ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum Dei agminum Israël quibus exprobrasti (Liber I Samuelis 17, 45)