Mosaico decorativo

Znaleziono 475 Wyniki dla: Lav

  • qui dixit ei absit non morieris neque enim faciet pater meus quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo nequaquam erit istud (Liber I Samuelis 20, 2)

  • surrexit ergo David et viri ejus quasi sescenti et egressi de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila quam ob rem dissimulavit exire (Liber I Samuelis 23, 13)

  • quæ consurgens adoravit prona in terram et ait ecce famula tua sit in ancillam ut lavet pedes servorum domini mei (Liber I Samuelis 25, 41)

  • et posuit ante Saul et ante servos ejus qui cum comedissent surrexerunt et ambulaverunt per totam noctem illam (Liber I Samuelis 28, 25)

  • surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum ejus de muro Bethsan veneruntque Jabes et conbuserunt ea ibi (Liber I Samuelis 31, 12)

  • tuleruntque Asaël et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethleem et ambulaverunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron (Liber II Samuelis 2, 32)

  • cum autem ingressi fuissent domum ille dormiebat super lectulum suum in conclavi et percutientes interfecerunt eum sublatoque capite ejus abierunt per viam deserti tota nocte (Liber II Samuelis 4, 7)

  • dum hæc agerentur accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem et deambularet in solario domus regiæ viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum erat autem mulier pulchra valde (Liber II Samuelis 11, 2)

  • et dixit David ad Uriam vade in domum tuam et lava pedes tuos egressus est Urias de domo regis secutusque est eum cibus regius (Liber II Samuelis 11, 8)

  • dixit Amnon ad Thamar infer cibum in conclave ut vescar de manu tua tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave (Liber II Samuelis 13, 10)

  • Mifiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis inlotis pedibus et intonsa barba vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex usque ad diem reversionis ejus in pace (Liber II Samuelis 19, 24)

  • et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti (Liber II Samuelis 22, 11)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina