Znaleziono 8031 Wyniki dla: Ló
quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret (Liber Leviticus 1, 10)
immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum (Liber Leviticus 1, 11)
intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino (Liber Leviticus 1, 13)
sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbæ (Liber Leviticus 1, 14)
offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris (Liber Leviticus 1, 15)
vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent (Liber Leviticus 1, 16)
confringetque ascellas ejus et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino (Liber Leviticus 1, 17)
adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino (Liber Leviticus 3, 5)
ponet manum super caput victimæ suæ quæ immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem ejus per altaris circuitum (Liber Leviticus 3, 8)
duos renunculos cum reticulo qui est super eos juxta ilia et arvinam jecoris cum renunculis (Liber Leviticus 3, 15)
locutusque est Dominus ad Mosen dicens (Liber Leviticus 4, 1)
loquere filiis Israël anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quæ præcepit ut non fierent quippiam fecerit (Liber Leviticus 4, 2)