Mosaico decorativo

Znaleziono 8031 Wyniki dla: Ló

  • quare de vulva egressus sum ut viderem laborem et dolorem et consumerentur in confusione dies mei (Liber Ieremiae 20, 18)

  • interroga pro nobis Dominum quia Nabuchodonosor rex Babylonis prœliatur adversum nos si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua et recedat a nobis (Liber Ieremiae 21, 2)

  • hæc dicit Dominus Deus Israël ecce ego convertam vasa belli quæ in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldeos qui obsident vos in circuitu murorum et congregabo ea in medio civitatis hujus (Liber Ieremiae 21, 4)

  • et post hæc ait Dominus dabo Sedeciam regem Juda et servos ejus et populum ejus et qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu quærentium animam eorum et percutiet eos in ore gladii et non movebitur neque parcet nec miserebitur (Liber Ieremiae 21, 7)

  • posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum et non in bonum ait Dominus in manu regis Babylonis dabitur et exuret eam igni (Liber Ieremiae 21, 10)

  • hæc dicit Dominus descende in domum regis Juda et loqueris ibi verbum hoc (Liber Ieremiae 22, 1)

  • hæc dicit Dominus facite judicium et justitiam et liberate vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et viduam nolite contristare neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto (Liber Ieremiae 22, 3)

  • quia hæc dicit Dominus ad Sellum filium Josiæ regem Juda qui regnavit pro Josia patre suo qui egressus est de loco isto non revertetur huc amplius (Liber Ieremiae 22, 11)

  • sed in loco ad quem transtuli eum ibi morietur et terram istam non videbit amplius (Liber Ieremiae 22, 12)

  • locutus sum ad te in abundantia tua dixisti non audiam hæc est via tua ab adulescentia tua quia non audisti vocem meam (Liber Ieremiae 22, 21)

  • quæ sedes in Libano et nidificas in cedris quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores quasi dolores parturientis (Liber Ieremiae 22, 23)

  • et dabo te in manu quærentium animam tuam et in manu quorum tu formidas faciem et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu Chaldeorum (Liber Ieremiae 22, 25)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina