Znaleziono 83 Wyniki dla: Justum
propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem judicium quia impius prævalet adversus justum propterea egreditur judicium perversum (Prophetia Habacuc 1, 4)
quærite Dominum omnes mansueti terræ qui judicium ejus estis operati quærite justum quærite mansuetum si quo modo abscondamini in die furoris Domini (Prophetia Sophoniae 2, 3)
et convertemini et videbitis quid sit inter justum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei (Prophetia Malachiae 3, 18)
qui recipit prophetam in nomine prophetæ mercedem prophetæ accipiet et qui recipit justum in nomine justi mercedem justi accipiet (Evangelium secundum Matthaeum 10, 41)
et illis dixit ite et vos in vineam et quod justum fuerit dabo vobis (Evangelium secundum Matthaeum 20, 4)
dicens peccavi tradens sanguinem justum at illi dixerunt quid ad nos tu videris (Evangelium secundum Matthaeum 27, 4)
Herodes enim metuebat Johannem sciens eum virum justum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat (Evangelium secundum Marcum 6, 20)
quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est (Evangelium secundum Lucam 12, 57)
non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio judico et judicium meum justum est quia non quæro voluntatem meam sed voluntatem ejus qui misit me (Evangelium secundum Ioannem 5, 30)
nolite judicare secundum faciem sed justum judicium judicate (Evangelium secundum Ioannem 7, 24)
vos autem sanctum et justum negastis et petistis virum homicidam donari vobis (Actus Apostolorum 3, 14)
Petrus vero et Johannes respondentes dixerunt ad eos si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum judicate (Actus Apostolorum 4, 19)