Znaleziono 460 Wyniki dla: Inter
dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia (Canticum Canticorum 2, 16)
dentes tui sicut greges tonsarum quæ ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas (Canticum Canticorum 4, 2)
ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia (Canticum Canticorum 6, 2)
placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est (Liber Sapientiae 4, 10)
et erunt post hæc decidentes sine honore et in contumelia inter mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos sine voce et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes et memoria illorum periet (Liber Sapientiae 4, 19)
dicent inter se pænitentiam agentes et per angustiam spiritus gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine inproperii (Liber Sapientiae 5, 3)
quomodo conputati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est (Liber Sapientiae 5, 5)
et si quis erit consummatus inter filios hominum si afuerit ab illo sapientia tua in nihilum conputabitur (Liber Sapientiae 9, 6)
infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum aurum et argentum artis inventionem similitudines animalium aut lapidem inutilem opus manus antiquæ (Liber Sapientiae 13, 10)
tua autem pater gubernat providentia quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam (Liber Sapientiae 14, 3)
acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere cœpit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia (Liber Sapientiae 14, 15)
una enim catena tenebrarum omnes erant conligati sive spiritus sibilans aut inter spissos ramos avium sonus suavis aut vis aquæ decurrentis nimium (Liber Sapientiae 17, 17)
