Znaleziono 1758 Wyniki dla: Ima
ecce autem quidam inmundi super animam hominis qui non poterant facere pascha in die illo accedentes ad Mosen et Aaron (Liber Numeri 9, 6)
dixerunt eis inmundi sumus super animam hominis quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios Israël (Liber Numeri 9, 7)
loquere filiis Israël homo qui fuerit inmundus super anima sive in via procul in gente vestra faciat phase Domino (Liber Numeri 9, 10)
mense secundo quartadecima die mensis ad vesperam cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud (Liber Numeri 9, 11)
si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit (Liber Numeri 9, 13)
anno secundo mense secundo vicesima die mensis elevata est nubes de tabernaculo fœderis (Liber Numeri 10, 11)
anima nostra arida est nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man (Liber Numeri 11, 6)
ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est (Liber Numeri 13, 23)
usquequo multitudo hæc pessima murmurat contra me querellas filiorum Israël audivi (Liber Numeri 14, 27)
et feceritis oblationem Domino in holocaustum aut victimam vota solventes vel sponte offerentes munera aut in sollemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino de bubus sive de ovibus (Liber Numeri 15, 3)
offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similæ decimam partem œphi conspersæ oleo quod mensuram habebit quartam partem hin (Liber Numeri 15, 4)
et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ dabit in holocausto sive in victima per agnos singulos (Liber Numeri 15, 5)