Znaleziono 205 Wyniki dla: Generatio Mala
dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps et peregrini qui de longe venerint videntes plagas terræ illius et infirmitates quibus eam adflixerit Dominus (Liber Deuteronomii 29, 22)
et irascetur furor meus contra eum in die illo et derelinquam eum et abscondam faciem meam ab eo et erit in devorationem invenient eum omnia mala et adflictiones ita ut dicat in illo die vere quia non est Deus mecum invenerunt me hæc mala (Liber Deuteronomii 31, 17)
ego autem abscondam et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala quæ fecit quia secutus est deos alienos (Liber Deuteronomii 31, 18)
postquam invenerint eum mala multa et adflictiones respondebit ei canticum istud pro testimonio quod nulla delebit oblivio ex ore seminis tui scio enim cogitationes ejus quæ facturus sit hodie antequam introducam eum in terram quam ei pollicitus sum (Liber Deuteronomii 31, 21)
novi enim quod post mortem meam inique agetis et declinabitis cito de via quam præcepi vobis et occurrent vobis mala in extremo tempore quando feceritis malum in conspectu Domini ut inritetis eum per opera manuum vestrarum (Liber Deuteronomii 31, 29)
peccaverunt ei non filii ejus in sordibus generatio prava atque perversa (Liber Deuteronomii 32, 5)
et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum generatio enim perversa est et infideles filii (Liber Deuteronomii 32, 20)
congregabo super eos mala et sagittas meas conplebo in eis (Liber Deuteronomii 32, 23)
omnisque illa generatio congregata est ad patres suos et surrexerunt alii qui non noverant Dominum et opera quæ fecerat cum Israël (Liber Iudicum 2, 10)
cui respondit Samson ab hac die non erit culpa in me contra Philistheos faciam enim vobis mala (Liber Iudicum 15, 3)
dixitque ad David justior tu es quam ego tu enim tribuisti mihi bona ego autem reddidi tibi mala (Liber I Samuelis 24, 18)
credidit ergo Achis David dicens multa mala operatus est contra populum suum Israël erit igitur mihi servus sempiternus (Liber I Samuelis 27, 12)