Znaleziono 110 Wyniki dla: Galaad

  • dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea (Liber Numeri 32, 40)

  • accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Joseph locutique sunt Mosi coram principibus Israël atque dixerunt (Liber Numeri 36, 1)

  • ab Arœr quæ est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quæ nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobis (Liber Deuteronomii 2, 36)

  • omnes civitates quæ sitæ sunt in planitie et universam terram Galaad et Basan usque Selcha et Edrai civitates regni Og in Basan (Liber Deuteronomii 3, 10)

  • terramque possedimus in tempore illo ab Arœr quæ est super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis Galaad et civitates illius dedi Ruben et Gad (Liber Deuteronomii 3, 12)

  • reliquam autem partem Galaad et omnem Basan regni Og tradidi mediæ tribui Manasse omnem regionem Argob cuncta Basan vocatur terra gigantum (Liber Deuteronomii 3, 13)

  • Machir quoque dedi Galaad (Liber Deuteronomii 3, 15)

  • et tribubus Ruben et Gad dedi terram Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis et finium usque ad torrentem Jeboc qui est terminus filiorum Ammon (Liber Deuteronomii 3, 16)

  • Bosor in solitudine quæ sita est in terra campestri de tribu Ruben et Ramoth in Galaad quæ est in tribu Gad et Golam in Basan quæ est in tribu Manasse (Liber Deuteronomii 4, 43)

  • ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan (Liber Deuteronomii 34, 1)

  • Seon rex Amorreorum qui habitavit in Esebon dominatus est ab Arœr quæ sita est super ripam torrentis Arnon et mediæ partis in valle dimidiique Galaad usque ad torrentem Jaboc qui est terminus filiorum Ammon (Liber Iosue 12, 2)

  • Gesuri et Machathi et dimidiæ partis Galaad terminos Seon regis Esebon (Liber Iosue 12, 5)


“A natureza humana também quer a sua parte. Até Maria, Mãe de Jesus, que sabia que por meio de Sua morte a humanidade seria redimida, chorou e sofreu – e como sofreu!” São Padre Pio de Pietrelcina