Znaleziono 346 Wyniki dla: Fuit
attamen bellum fuit inter Roboam et inter Hieroboam omni tempore vitæ ejus (Liber I Regum 15, 6)
igitur non fuit alter talis ut Ahab qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini concitavit enim eum Hiezabel uxor sua (Liber I Regum 21, 25)
mulier autem quædam de uxoribus prophetarum clamabat ad Heliseum dicens servus tuus vir meus mortuus est et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi (Liber II Regum 4, 1)
at ille adferte inquit farinam et misit in ollam et ait infunde turbæ et comedat et non fuit amplius quicquam amaritudinis in olla (Liber II Regum 4, 41)
et ambulavit in viis domus Ahab et fecit quod malum est coram Domino sicut domus Ahab gener enim domus Ahab fuit (Liber II Regum 8, 27)
et misit in universos terminos Israël et venerunt cuncti servi Baal non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret et ingressi sunt templum Baal et repleta est domus Baal a summo usque ad summum (Liber II Regum 10, 21)
percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis suæ et habitabat in domo libera seorsum Joatham vero filius regis gubernabat palatium et judicabat populum terræ (Liber II Regum 15, 5)
in Domino Deo Israël speravit itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda sed neque in his qui ante eum fuerunt (Liber II Regum 18, 5)
lætatus est autem in adventum eorum Ezechias et ostendit eis domum aromatum et aurum et argentum et pigmenta varia unguenta quoque et domum vasorum suorum et omnia quæ habere potuerat in thesauris suis non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua (Liber II Regum 20, 13)
similis illi non fuit ante eum rex qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo et in tota anima sua et in universa virtute sua juxta omnem legem Mosi neque post eum surrexit similis illi (Liber II Regum 23, 25)
filii Lothan Horri Humam soror autem Lothan fuit Thamna (Liber I Paralipomenon 1, 39)
sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cujus urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor ejus Mehetabel filia Matred filiæ Mezaab (Liber I Paralipomenon 1, 50)
