Znaleziono 526 Wyniki dla: Filios
qui habuit uxorem Jochabed filiam Levi quæ nata est ei in Ægypto hæc genuit viro suo Amram filios Aaron et Mosen et Mariam sororem eorum (Liber Numeri 26, 59)
fueruntque omnes qui numerati sunt viginti tria milia generis masculini ab uno mense et supra quia non sunt recensiti inter filios Israël nec eis cum ceteris data possessio (Liber Numeri 26, 62)
pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quæ concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri (Liber Numeri 27, 3)
ad filios autem Israël loqueris hæc (Liber Numeri 27, 7)
ulciscere prius filios Israël de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum (Liber Numeri 31, 2)
nonne istæ sunt quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus (Liber Numeri 31, 16)
nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad prœlium ante filios Israël donec introducamus eos ad loca sua parvuli nostri et quicquid habere possumus erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias (Liber Numeri 32, 17)
audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israël (Liber Numeri 33, 40)
atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël (Liber Numeri 35, 34)
hæc sunt mandata atque judicia quæ præcepit Dominus per manum Mosi ad filios Israël in campestribus Moab super Jordanem contra Hiericho (Liber Numeri 36, 13)
quadragesimo anno undecimo mense prima die mensis locutus est Moses ad filios Israël omnia quæ præceperat illi Dominus ut diceret eis (Liber Deuteronomii 1, 3)
quo ascendemus nuntii terruerunt cor nostrum dicentes maxima multitudo est et nobis in statura procerior urbes magnæ et ad cælum usque munitæ filios Enacim vidimus ibi (Liber Deuteronomii 1, 28)