Znaleziono 4218 Wyniki dla: Eum
filias tuas quæ sunt in agro gladio interficiet et circumdabit te munitionibus et conportabit aggerem in gyro et levabit contra te clypeum (Prophetia Ezechielis 26, 8)
Persæ et Lydi et Lybies erant in exercitu tuo viri bellatores tui clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo (Prophetia Ezechielis 27, 10)
Juda et terra Israël ipsi institores tui in frumento primo balsamum et mel et oleum et resinam proposuerunt in nundinis tuis (Prophetia Ezechielis 27, 17)
et confortabo brachia regis Babylonis daboque gladium meum in manu ejus et confringam brachia Pharaonis et gement gemitibus interfecti coram facie ejus (Prophetia Ezechielis 30, 24)
et confortabo brachia regis Babylonis et brachia Pharaonis concident et scient quia ego Dominus cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis et extenderit eum super terram Ægypti (Prophetia Ezechielis 30, 25)
aquæ nutrierunt illum abyssus exaltavit eum flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus et rivos suos emisit ad universa ligna regionis (Prophetia Ezechielis 31, 4)
quoniam speciosum feci eum et multis condensisque frondibus et æmulata sunt eum omnia ligna voluptatis quæ erant in paradiso Dei (Prophetia Ezechielis 31, 9)
tradidi eum in manu fortissimi gentium faciens faciet ei juxta impietatem ejus ejeci eum (Prophetia Ezechielis 31, 11)
et succident illum alieni et crudelissimi nationum et proicient eum super montes et in cunctis convallibus corruent rami ejus et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terræ et recedent de umbraculo ejus omnes populi terræ et relinquent eum (Prophetia Ezechielis 31, 12)
hæc dicit Dominus Deus in die quando descendit ad inferos indixi luctum operui eum abysso et prohibui flumina ejus et cœrcui aquas multas contristatus est super eum Libanus et omnia ligna agri concussa sunt (Prophetia Ezechielis 31, 15)
a sonitu ruinæ ejus commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano universa quæ inrigabantur aquis (Prophetia Ezechielis 31, 16)
fili hominis adsume lamentum super Pharao regem Ægypti et dices ad eum leoni gentium adsimilatus es et draconi qui est in mari et ventilabas cornu in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus tuis et conculcabas flumina eorum (Prophetia Ezechielis 32, 2)