Znaleziono 4218 Wyniki dla: Eum
ut probes quia ita est ecce caput Holofernis qui in contemptu superbiæ suæ Deum Israël contempsit et tibi interitum minabatur dicens cum captus fuerit populus Israël gladio perforari præcipiam latera tua (Liber Iudith 13, 28)
benedicta tu Deo tuo in omni tabernaculo Jacob quoniam in omni gente quæ audierit nomen tuum magnificabit Deum Israël super te (Liber Iudith 13, 31)
cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum decidet super eos timor (Liber Iudith 14, 4)
Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus feminæ et confudit eum (Liber Iudith 16, 7)
non enim cecidit potens eorum a juvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Judith filia Merari in specie faciei suæ dissolvit eum (Liber Iudith 16, 8)
væ genti insurgenti super genus meum Dominus enim omnipotens vindicabit in eis in die judicii visitabit illos (Liber Iudith 16, 20)
porro Judith universa vasa bellica Holofernis quæ dedit illi populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema oblivionis (Liber Iudith 16, 23)
erant autem primi et proximi Charsena et Sethar et Admatha et Tharsis et Mares et Marsana et Mamucha septem duces Persarum atque Medorum qui videbant faciem regis et primi post eum residere soliti erant (Liber Esther 1, 14)
egredietur enim sermo reginæ ad omnes mulieres ut contemnant viros suos et dicant rex Asuerus jussit ut regina Vasthi intraret ad eum et illa noluit (Liber Esther 1, 17)
eo igitur tempore quo Mardocheus ad regis januam morabatur irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis qui janitores erant et in primo palatii limine præsidebant volueruntque insurgere in regem et occidere eum (Liber Esther 2, 21)
quod Mardocheum non latuit statimque nuntiavit reginæ Hester et illa regi ex nomine Mardochei qui ad se rem detulerat (Liber Esther 2, 22)
cunctique servi regis qui in foribus palatii versabantur flectebant genu et adorabant Aman sic enim eis præceperat imperator solus Mardocheus non flectebat genu neque adorabat eum (Liber Esther 3, 2)