Mosaico decorativo

Znaleziono 4218 Wyniki dla: Eum

  • egressusque est David obviam eis et ait si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi cor meum jungatur vobis si autem insidiamini mihi pro adversariis meis cum ego iniquitatem in manibus non habeam videat Deus patrum nostrorum et judicet (Liber I Paralipomenon 12, 17)

  • porro de Manasse transfugerunt ad David quando veniebat cum Philisthim adversum Saul ut pugnaret et non dimicavit cum eis quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul (Liber I Paralipomenon 12, 19)

  • quando igitur reversus est in Siceleg transfugerunt ad eum de Manasse Ednas et Jozabad et Jedihel et Michaël et Jozabad et Heliu et Salathi principes milium in Manasse (Liber I Paralipomenon 12, 20)

  • iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum juxta verbum Domini (Liber I Paralipomenon 12, 23)

  • filii Juda portantes clypeum et hastam sex milia octingenti expediti ad prœlium (Liber I Paralipomenon 12, 24)

  • sed et qui juxta eos erant usque ad Isachar et Zabulon et Nepthalim adferebant panes in asinis et camelis et mulis et bubus ad vescendum farinam palatas uvam passam vinum oleum boves arietes ad omnem copiam gaudium quippe erat in Israël (Liber I Paralipomenon 12, 40)

  • iratus est itaque Dominus contra Ozam et percussit eum eo quod contigisset arcam et mortuus est ibi coram Deo (Liber I Paralipomenon 13, 10)

  • et timuit Deum tunc temporis dicens quomodo possum ad me introducere arcam Dei (Liber I Paralipomenon 13, 12)

  • cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël (Liber I Paralipomenon 14, 2)

  • audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem super universum Israël ascenderunt omnes ut quærerent eum quod cum audisset David egressus est obviam eis (Liber I Paralipomenon 14, 8)

  • consuluitque David Deum dicens si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea et dixit ei Dominus ascende et tradam eos in manu tua (Liber I Paralipomenon 14, 10)

  • consuluitque rursum David Deum et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis et venies contra illos ex adverso pirorum (Liber I Paralipomenon 14, 14)


"O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito." São Padre Pio de Pietrelcina