Mosaico decorativo

Znaleziono 944 Wyniki dla: Erit

  • et erit sicut somnium visionis nocturnæ multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra Arihel et omnes qui militaverunt et obsederunt et prævaluerunt adversus eam (Liber Isaiae 29, 7)

  • et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit expertus vacua est anima ejus et sicut somniat sitiens et bibit et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima ejus vacua est sic erit multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra montem Sion (Liber Isaiae 29, 8)

  • et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati quem cum dederint scienti litteras dicent lege istum et respondebit non possum signatus est enim (Liber Isaiae 29, 11)

  • et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem et fiducia umbræ Ægypti in ignominiam (Liber Isaiae 30, 3)

  • nunc ingressus scribe eis super buxum et in libro diligenter exara illud et erit in die novissimo in testimonium usque ad æternum (Liber Isaiae 30, 8)

  • propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens et requisita in muro excelso quoniam subito dum non speratur veniet contritio ejus (Liber Isaiae 30, 13)

  • quia hæc dicit Dominus Deus Sanctus Israël si revertamini et quiescatis salvi eritis in silentio et in spe erit fortitudo vestra et noluistis (Liber Isaiae 30, 15)

  • et dabitur pluvia semini tuo ubicumque seminaveris in terra et panis frugum terræ erit uberrimus et pinguis pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose (Liber Isaiae 30, 23)

  • et erit lux lunæ sicut lux solis et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui et percussuram plagæ ejus sanaverit (Liber Isaiae 30, 26)

  • canticum erit vobis sicut nox sanctificatæ sollemnitatis et lætitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret in montem Domini ad Fortem Israël (Liber Isaiae 30, 29)

  • et erit transitus virgæ fundatus quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et in citharis et in bellis præcipuis expugnabit eos (Liber Isaiae 30, 32)

  • et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petræ prominentis in terra deserta (Liber Isaiae 32, 2)


"Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência." São Padre Pio de Pietrelcina