Znaleziono 1225 Wyniki dla: Ergo
non vos ergo decipiat Ezechias nec vana persuasione deludat neque credatis ei si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea et de manu patrum meorum consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de hac manu (Liber II Paralipomenon 32, 15)
dormivit ergo Manasses cum patribus suis et sepelierunt eum in domo sua regnavitque pro eo filius ejus Amon (Liber II Paralipomenon 33, 20)
abstulit ergo Josias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israël et fecit omnes qui residui erant in Israël servire Domino Deo suo cunctis diebus ejus non recesserunt a Domino Deo patrum suorum (Liber II Paralipomenon 34, 33)
tulit ergo populus terræ Joachaz filium Josiæ et constituit regem pro patre suo in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 36, 1)
habitaverunt ergo sacerdotes et Levitæ et de populo et cantores et janitores et Nathinnei in urbibus suis universusque Israël in civitatibus suis (Liber Esdrae 2, 70)
jamque venerat mensis septimus et erant filii Israël in civitatibus suis congregatus est ergo populus quasi vir unus in Hierusalem (Liber Esdrae 3, 1)
nos ergo memores salis quod in palatio comedimus et quia læsiones regis videre nefas ducimus idcirco misimus et nuntiavimus regi (Liber Esdrae 4, 14)
nunc ergo audite sententiam ut prohibeatis viros illos et urbs illa non ædificetur donec si forte a me jussum fuerit (Liber Esdrae 4, 21)
interrogavimus ergo senes illos et ita diximus eis quis dedit vobis potestatem ut domum hanc ædificaretis et muros instauraretis (Liber Esdrae 5, 9)
nunc ergo si videtur regi bonum recenseat in bibliotheca regis quæ est in Babylone utrumnam a Cyro rege jussum sit ut ædificaretur domus Dei in Hierusalem et voluntatem regis super hac re mittat ad nos (Liber Esdrae 5, 17)
nunc ergo Tatannai dux regionis quæ est trans Flumen Starbuzannai et consiliarii vestri Apharsacei qui estis trans Flumen procul recedite ab illis (Liber Esdrae 6, 6)
a me ergo positum est decretum ut omnis homo qui hanc mutaverit jussionem tollatur lignum de domo ipsius et erigatur et configatur in eo domus autem ejus publicetur (Liber Esdrae 6, 11)