Znaleziono 2198 Wyniki dla: Eos
illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt ibi tres dies donec reverterentur qui fuerant persecuti quærentes enim per omnem viam non reppererunt eos (Liber Iosue 2, 22)
et ait ad sacerdotes tollite arcam fœderis et præcedite populum qui jussa conplentes tulerunt et ambulaverunt ante eos (Liber Iosue 3, 6)
et ait ad eos ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris juxta numerum filiorum Israël (Liber Iosue 4, 5)
fecerunt ergo filii Israël sicut eis præcepit Josue portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides ut ei Dominus imperarat juxta numerum filiorum Israël usque ad locum in quo castrametati sunt ibique posuerunt eos (Liber Iosue 4, 8)
et quadraginta pugnatorum milia per turmas et cuneos incedebant per plana atque campestria urbis Hiericho (Liber Iosue 4, 13)
docebitis eos atque dicetis per arentem alveum transivit Israël Jordanem istum (Liber Iosue 4, 22)
eo tempore ait Dominus ad Josue fac tibi cultros lapideos et circumcide secundo filios Israël (Liber Iosue 5, 2)
horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt ab Josue quia sicut nati fuerant in præputio erant nec eos in via aliquis circumciderat (Liber Iosue 5, 7)
vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos tollite arcam fœderis et septem alii sacerdotes tollant septem jobeleorum bucinas et incedant ante arcam Domini (Liber Iosue 6, 6)
et septem ex eis septem bucinas quarum in jobeleis usus est præcedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et armatus populus ibat ante eos vulgus autem reliquum sequebatur arcam et bucinis personabat (Liber Iosue 6, 13)
percussi sunt a viris urbis Ahi et corruerunt ex eis triginta et sex homines persecutique sunt eos adversarii de porta usque Sabarim et ceciderunt per prona fugientes pertimuitque cor populi et instar aquæ liquefactum est (Liber Iosue 7, 5)
nec poterit Israël stare ante hostes suos eosque fugiet quia pollutus est anathemate non ero ultra vobiscum donec conteratis eum qui hujus sceleris reus est (Liber Iosue 7, 12)