Znaleziono 2198 Wyniki dla: Eos
inter regna cetera erit humillima et non elevabitur ultra super nationes et inminuam eos ne imperent gentibus (Prophetia Ezechielis 29, 15)
neque erunt ultra domui Israël in confidentia docentes iniquitatem ut fugiant et sequantur eos et scient quia ego Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 29, 16)
et faciam alveos fluminum aridos et tradam terram in manu pessimorum et dissipabo terram et plenitudinem ejus in manu alienorum ego Dominus locutus sum (Prophetia Ezechielis 30, 12)
juvenes Eliupoleos et Bubasti gladio cadent et ipsæ captivæ ducentur (Prophetia Ezechielis 30, 17)
et dispergam Ægyptum in gentibus et ventilabo eos in terris (Prophetia Ezechielis 30, 23)
et dispergam Ægyptum in nationes et ventilabo eos in terris et scient quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 30, 26)
quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum neque ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa nec stabunt in sublimitate eorum omnia quæ inrigantur aquis quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in medio filiorum hominum ad eos qui descendunt in lacum (Prophetia Ezechielis 31, 14)
vidit eos Pharao et consolatus est super universa multitudine sua quæ interfecta est gladio Pharao et omnis exercitus ejus ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 32, 31)
fili hominis loquere ad filios populi tui et dices ad eos terra cum induxero super eam gladium et tulerit populus terræ virum unum de novissimis suis et constituerit eum super se speculatorem (Prophetia Ezechielis 33, 2)
dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua et vivat convertimini a viis vestris pessimis et quare moriemini domus Israël (Prophetia Ezechielis 33, 11)
idcirco dices ad eos hæc dicit Dominus Deus qui in sanguine comeditis et oculos vestros levatis ad inmunditias vestras et sanguinem funditis numquid terram hereditate possidebitis (Prophetia Ezechielis 33, 25)
hæc dices ad eos sic dicit Dominus Deus vivo ego quia qui in ruinosis habitant gladio cadent et qui in agro est bestiis tradetur ad devorandum qui autem in præsidiis et in speluncis sunt peste morientur (Prophetia Ezechielis 33, 27)