Znaleziono 2334 Wyniki dla: Enim
intellege quæ dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum (Epistula II ad Timotheum 2, 7)
profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem (Epistula II ad Timotheum 2, 16)
ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quæ ducuntur variis desideriis (Epistula II ad Timotheum 3, 6)
sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit (Epistula II ad Timotheum 3, 9)
erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus (Epistula II ad Timotheum 4, 3)
ego enim jam delibor et tempus meæ resolutionis instat (Epistula II ad Timotheum 4, 6)
Demas enim me dereliquit diligens hoc sæculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam (Epistula II ad Timotheum 4, 10)
Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium (Epistula II ad Timotheum 4, 11)
quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris (Epistula II ad Timotheum 4, 15)
oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum (Epistula ad Titum 1, 7)
sunt enim multi et inobœdientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt (Epistula ad Titum 1, 10)
apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus (Epistula ad Titum 2, 11)