Znaleziono 1781 Wyniki dla: Eam
idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc ostendam eis manum meam et virtutem meam et scient quia nomen mihi Dominus (Liber Ieremiae 16, 21)
confundantur qui persequuntur me et non confundar ego paveant illi et non paveam ego induc super eos diem adflictionis et duplici contritione contere eos (Liber Ieremiae 17, 18)
si pænitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversum eam agam et ego pænitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei (Liber Ieremiae 18, 8)
si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam pænitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei (Liber Ieremiae 18, 10)
ut fieret terra eorum in desolationem et in sibilum sempiternum omnis qui præterit per eam obstupescet et movebit caput suum (Liber Ieremiae 18, 16)
numquid redditur pro bono malum quia foderunt foveam animæ meæ recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum et averterem indignationem tuam ab eis (Liber Ieremiae 18, 20)
audiatur clamor de domibus eorum adduces enim super eos latronem repente quia foderunt foveam ut caperent me et laqueos absconderunt pedibus meis (Liber Ieremiae 18, 22)
hæc dicit Dominus vade et accipe lagunculam figuli testeam a senioribus populi et a senioribus sacerdotum (Liber Ieremiae 19, 1)
et ponam civitatem hanc in stuporem et in sibilum omnis qui præterierit per eam obstupescet et sibilabit super universa plaga ejus (Liber Ieremiae 19, 8)
hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego inducam super civitatem hanc et super omnes urbes ejus universa mala quæ locutus sum adversum eam quoniam induraverunt cervicem suam ut non audirent sermones meos (Liber Ieremiae 19, 15)
audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant pacifici mei et custodientes latus meum si quo modo decipiatur et prævaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo (Liber Ieremiae 20, 10)
et tu Domine exercituum probator justi qui vides renes et cor videam quæso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam (Liber Ieremiae 20, 12)