Znaleziono 3296 Wyniki dla: Dominus
indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non abscondit ab eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in oculis suis faciat (Liber I Samuelis 3, 18)
crevit autem Samuhel et Dominus erat cum eo et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram (Liber I Samuelis 3, 19)
et addidit Dominus ut appareret in Silo quoniam revelatus fuerat Dominus Samuheli in Silo juxta verbum Domini et evenit sermo Samuhelis universo Israheli (Liber I Samuelis 3, 21)
et reversus est populus ad castra dixeruntque majores natu de Israël quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim adferamus ad nos de Silo arcam fœderis Domini et veniat in medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum (Liber I Samuelis 4, 3)
percussit autem de viris bethsamitibus eo quod vidissent arcam Domini et percussit de populo septuaginta viros et quinquaginta milia plebis luxitque populus quod percussisset Dominus plebem plaga magna (Liber I Samuelis 6, 19)
tulit autem Samuhel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino et clamavit Samuhel ad Dominum pro Israël et exaudivit eum Dominus (Liber I Samuelis 7, 9)
factum est ergo cum Samuhel offerret holocaustum Philistheos inire prœlium contra Israël intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos et cæsi sunt a filiis Israël (Liber I Samuelis 7, 10)
tulit autem Samuhel lapidem unum et posuit eum inter Masphat et inter Sen et vocavit nomen ejus lapis Adiutorii dixitque hucusque auxiliatus est nobis Dominus (Liber I Samuelis 7, 12)
dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos (Liber I Samuelis 8, 7)
et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis et non exaudiet vos Dominus in die illa (Liber I Samuelis 8, 18)
dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israël vadat unusquisque in civitatem suam (Liber I Samuelis 8, 22)
Dominus autem revelaverat auriculam Samuhel ante unam diem quam veniret Saul dicens (Liber I Samuelis 9, 15)