Znaleziono 3296 Wyniki dla: Dominus
fecerunt ergo filii Israël sicut eis præcepit Josue portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides ut ei Dominus imperarat juxta numerum filiorum Israël usque ad locum in quo castrametati sunt ibique posuerunt eos (Liber Iosue 4, 8)
sacerdotes autem qui portabant arcam stabant in Jordanis medio donec omnia conplerentur quæ Josue ut loqueretur ad populum præceperat Dominus et dixerat ei Moses festinavitque populus et transiit (Liber Iosue 4, 10)
in illo die magnificavit Dominus Josue coram omni Israël ut timerent eum sicut timuerant Mosen dum adviveret (Liber Iosue 4, 14)
postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua possidebant Magno mari loca quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israël donec transirent dissolutum est cor eorum et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum Israël (Liber Iosue 5, 1)
eo tempore ait Dominus ad Josue fac tibi cultros lapideos et circumcide secundo filios Israël (Liber Iosue 5, 2)
fecit quod jusserat Dominus et circumcidit filios Israël in colle Præputiorum (Liber Iosue 5, 3)
dixitque Dominus ad Josue hodie abstuli obprobrium Ægypti a vobis vocatumque est nomen loci illius Galgala usque in præsentem diem (Liber Iosue 5, 9)
cecidit Josue pronus in terram et adorans ait quid dominus meus loquitur ad servum suum (Liber Iosue 5, 15)
dixitque Dominus ad Josue ecce dedi in manus tuas Hiericho et regem ejus omnesque fortes viros (Liber Iosue 6, 2)
cumque septimo circuitu clangerent bucinis sacerdotes dixit Josue ad omnem Israël vociferamini tradidit enim vobis Dominus civitatem (Liber Iosue 6, 16)
fuit ergo Dominus cum Josue et nomen ejus in omni terra vulgatum est (Liber Iosue 6, 27)
filii autem Israël prævaricati sunt mandatum et usurpaverunt de anathemate nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate iratusque est Dominus contra filios Israël (Liber Iosue 7, 1)