Mosaico decorativo

Znaleziono 8600 Wyniki dla: Dom

  • et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est (Liber Isaiae 40, 5)

  • exsiccatum est fænum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo vere fænum est populus (Liber Isaiae 40, 7)

  • ecce Dominus Deus in fortitudine veniet et brachium ejus dominabitur ecce merces ejus cum eo et opus illius coram eo (Liber Isaiae 40, 10)

  • quis adiuvit spiritum Domini aut quis consiliarius ejus fuit et ostendit illi (Liber Isaiae 40, 13)

  • quare dicis Jacob et loqueris Israël abscondita est via mea a Domino et a Deo meo judicium meum transibit (Liber Isaiae 40, 27)

  • numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terræ non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiæ ejus (Liber Isaiae 40, 28)

  • qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilæ current et non laborabunt ambulabunt et non deficient (Liber Isaiae 40, 31)

  • quis hæc operatus est et fecit vocans generationes ab exordio ego Dominus primus et novissimus ego sum (Liber Isaiae 41, 4)

  • quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te (Liber Isaiae 41, 13)

  • noli timere vermis Jacob qui mortui estis ex Israël ego auxiliatus sum tui dicit Dominus et redemptor tuus Sanctus Israël (Liber Isaiae 41, 14)

  • ventilabis eos et ventus tollet et turbo disperget eos et tu exultabis in Domino in Sancto Israël lætaberis (Liber Isaiae 41, 16)

  • egeni et pauperes quærunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israël non derelinquam eos (Liber Isaiae 41, 17)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina