Found 8600 Results for: Dom
et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est (Liber Isaiae 40, 5)
exsiccatum est fænum et cecidit flos quia spiritus Domini sufflavit in eo vere fænum est populus (Liber Isaiae 40, 7)
ecce Dominus Deus in fortitudine veniet et brachium ejus dominabitur ecce merces ejus cum eo et opus illius coram eo (Liber Isaiae 40, 10)
quis adiuvit spiritum Domini aut quis consiliarius ejus fuit et ostendit illi (Liber Isaiae 40, 13)
quare dicis Jacob et loqueris Israël abscondita est via mea a Domino et a Deo meo judicium meum transibit (Liber Isaiae 40, 27)
numquid nescis aut non audisti Deus sempiternus Dominus qui creavit terminos terræ non deficiet neque laborabit nec est investigatio sapientiæ ejus (Liber Isaiae 40, 28)
qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument pinnas sicut aquilæ current et non laborabunt ambulabunt et non deficient (Liber Isaiae 40, 31)
quis hæc operatus est et fecit vocans generationes ab exordio ego Dominus primus et novissimus ego sum (Liber Isaiae 41, 4)
quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te (Liber Isaiae 41, 13)
noli timere vermis Jacob qui mortui estis ex Israël ego auxiliatus sum tui dicit Dominus et redemptor tuus Sanctus Israël (Liber Isaiae 41, 14)
ventilabis eos et ventus tollet et turbo disperget eos et tu exultabis in Domino in Sancto Israël lætaberis (Liber Isaiae 41, 16)
egeni et pauperes quærunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israël non derelinquam eos (Liber Isaiae 41, 17)