Znaleziono 8600 Wyniki dla: Dom
inruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui fiant inmobiles quasi lapis donec pertranseat populus tuus Domine donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti (Liber Exodus 15, 16)
introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuæ firmissimo habitaculo tuo quod operatus es Domine sanctuarium Domine quod firmaverunt manus tuæ (Liber Exodus 15, 17)
Dominus regnabit in æternum et ultra (Liber Exodus 15, 18)
ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare et reduxit super eos Dominus aquas maris filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus (Liber Exodus 15, 19)
quibus præcinebat dicens cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem ejus dejecit in mare (Liber Exodus 15, 21)
at ille clamavit ad Dominum qui ostendit ei lignum quod cum misisset in aquas in dulcedinem versæ sunt ibi constituit ei præcepta atque judicia et ibi temptavit eum (Liber Exodus 15, 25)
dicens si audieris vocem Domini Dei tui et quod rectum est coram eo feceris et obœdieris mandatis ejus custodierisque omnia præcepta illius cunctum languorem quem posui in Ægypto non inducam super te ego enim Dominus sanator tuus (Liber Exodus 15, 26)
dixeruntque ad eos filii Israël utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in desertum istud ut occideretis omnem multitudinem fame (Liber Exodus 16, 3)
dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de cælo egrediatur populus et colligat quæ sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non (Liber Exodus 16, 4)
dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios Israël vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Ægypti (Liber Exodus 16, 6)
et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur vestrum contra Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis contra nos (Liber Exodus 16, 7)
et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum (Liber Exodus 16, 8)