Znaleziono 8600 Wyniki dla: Dom
erit igitur quasi signum in manu tua et quasi adpensum quid ob recordationem inter oculos tuos eo quod in manu forti eduxerit nos Dominus de Ægypto (Liber Exodus 13, 16)
igitur cum emisisset Pharao populum non eos duxit Dominus per viam terræ Philisthim quæ vicina est reputans ne forte pæniteret eum si vidisset adversum se bella consurgere et reverteretur in Ægyptum (Liber Exodus 13, 17)
Dominus autem præcedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis ut dux esset itineris utroque tempore (Liber Exodus 13, 21)
locutus est autem Dominus ad Mosen dicens (Liber Exodus 14, 1)
et indurabo cor ejus ac persequetur vos et glorificabor in Pharao et in omni exercitu ejus scientque Ægyptii quia ego sum Dominus feceruntque ita (Liber Exodus 14, 4)
induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti et persecutus est filios Israël at illi egressi erant in manu excelsa (Liber Exodus 14, 8)
cumque adpropinquasset Pharao levantes filii Israël oculos viderunt Ægyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum (Liber Exodus 14, 10)
et ait Moses ad populum nolite timere state et videte magnalia Domini quæ facturus est hodie Ægyptios enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum (Liber Exodus 14, 13)
Dominus pugnabit pro vobis et vos tacebitis (Liber Exodus 14, 14)
dixitque Dominus ad Mosen quid clamas ad me loquere filiis Israël ut proficiscantur (Liber Exodus 14, 15)
et scient Ægyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone et in curribus atque in equitibus ejus (Liber Exodus 14, 18)
cumque extendisset Moses manum super mare abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit in siccum divisaque est aqua (Liber Exodus 14, 21)