Mosaico decorativo

Znaleziono 8600 Wyniki dla: Dom

  • fecit ergo Samuhel sicut locutus est ei Dominus venitque in Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque pacificus ingressus tuus (Liber I Samuelis 16, 4)

  • et ait pacificus ad immolandum Domino veni sanctificamini et venite mecum ut immolem sanctificavit ergo Isai et filios ejus et vocavit eos ad sacrificium (Liber I Samuelis 16, 5)

  • cumque ingressi essent vidit Heliab et ait num coram Domino est christus ejus (Liber I Samuelis 16, 6)

  • et dixit Dominus ad Samuhel ne respicias vultum ejus neque altitudinem staturæ ejus quoniam abieci eum nec juxta intuitum hominis judico homo enim videt ea quæ parent Dominus autem intuetur cor (Liber I Samuelis 16, 7)

  • et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuhel qui dixit nec hunc elegit Dominus (Liber I Samuelis 16, 8)

  • adduxit autem Isai Samma de quo ait etiam hunc non elegit Dominus (Liber I Samuelis 16, 9)

  • adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuhel et ait Samuhel ad Isai non elegit Dominus ex istis (Liber I Samuelis 16, 10)

  • misit ergo et adduxit eum erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie et ait Dominus surge ungue eum ipse est enim (Liber I Samuelis 16, 12)

  • tulit igitur Samuhel cornu olei et unxit eum in medio fratrum ejus et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum surgensque Samuhel abiit in Ramatha (Liber I Samuelis 16, 13)

  • spiritus autem Domini recessit a Saul et exagitabat eum spiritus nequam a Domino (Liber I Samuelis 16, 14)

  • jubeat dominus noster et servi tui qui coram te sunt quærant hominem scientem psallere cithara ut quando arripuerit te spiritus Dei malus psallat manu sua et levius feras (Liber I Samuelis 16, 16)

  • et respondens unus de pueris ait ecce vidi filium Isai Bethleemitem scientem psallere et fortissimum robore et virum bellicosum et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo (Liber I Samuelis 16, 18)


"Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe". São Padre Pio de Pietrelcina