Znaleziono 8600 Wyniki dla: Dom
sed et nunc state et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro (Liber I Samuelis 12, 16)
numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et dabit voces et pluvias et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem (Liber I Samuelis 12, 17)
et clamavit Samuhel ad Dominum et dedit Dominus voces et pluviam in die illa (Liber I Samuelis 12, 18)
et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuhelem dixitque universus populus ad Samuhel ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut non moriamur addidimus enim universis peccatis nostris malum ut peteremus nobis regem (Liber I Samuelis 12, 19)
dixit autem Samuhel ad populum nolite timere vos fecistis universum malum hoc verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestro (Liber I Samuelis 12, 20)
et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum quia juravit Dominus facere vos sibi populum (Liber I Samuelis 12, 22)
absit autem a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis et docebo vos viam bonam et rectam (Liber I Samuelis 12, 23)
igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro vidistis enim magnifica quæ in vobis gesserit (Liber I Samuelis 12, 24)
dixi nunc descendent Philisthim ad me in Galgala et faciem Domini non placavi necessitate conpulsus obtuli holocaustum (Liber I Samuelis 13, 12)
dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec custodisti mandata Domini Dei tui quæ præcepit tibi quod si non fecisses jam nunc præparasset Dominus regnum tuum super Israël in sempiternum (Liber I Samuelis 13, 13)
sed nequaquam regnum tuum ultra consurget quæsivit sibi Dominus virum juxta cor suum et præcepit ei Dominus ut esset dux super populum suum eo quod non servaveris quæ præcepit Dominus (Liber I Samuelis 13, 14)
et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Finees qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo portabat ephod sed et populus ignorabat quod isset Jonathan (Liber I Samuelis 14, 3)