Mosaico decorativo

Znaleziono 8600 Wyniki dla: Dom

  • loquimini de me coram Domino et coram christo ejus utrum bovem cujusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum si oppressi aliquem si de manu cujusquam munus accepi et contemnam illud hodie restituamque vobis (Liber I Samuelis 12, 3)

  • dixitque ad eos testis Dominus adversus vos et testis christus ejus in die hac quia non inveneritis in manu mea quippiam et dixerunt testis (Liber I Samuelis 12, 5)

  • et ait Samuhel ad populum Dominus qui fecit Mosen et Aaron et eduxit patres nostros de terra Ægypti (Liber I Samuelis 12, 6)

  • nunc ergo state ut judicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris (Liber I Samuelis 12, 7)

  • quomodo ingressus est Jacob in Ægyptum et clamaverunt patres vestri ad Dominum et misit Dominus Mosen et Aaron et eduxit patres vestros ex Ægypto et conlocavit eos in loco hoc (Liber I Samuelis 12, 8)

  • qui obliti sunt Domini Dei sui et tradidit eos in manu Sisaræ magistri militiæ Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab et pugnaverunt adversum eos (Liber I Samuelis 12, 9)

  • postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt peccavimus quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibi (Liber I Samuelis 12, 10)

  • et misit Dominus Hierobaal et Bedan et Jeptha et Samuhel et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum et habitastis confidenter (Liber I Samuelis 12, 11)

  • videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos dixistis mihi nequaquam sed rex imperabit nobis cum Dominus Deus vester regnaret in vobis (Liber I Samuelis 12, 12)

  • nunc ergo præsto est rex vester quem elegistis et petistis ecce dedit vobis Dominus regem (Liber I Samuelis 12, 13)

  • si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem ejus et non exasperaveritis os Domini eritis et vos et rex qui imperat vobis sequentes Dominum Deum vestrum (Liber I Samuelis 12, 14)

  • si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis sermonem Domini erit manus Domini super vos et super patres vestros (Liber I Samuelis 12, 15)


"Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade." São Padre Pio de Pietrelcina