Znaleziono 645 Wyniki dla: Division Terræ
quomodo capta est Sesach et conprehensa est inclita universæ terræ quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes (Liber Ieremiae 51, 41)
mense autem quarto nona mensis obtinuit fames in civitate et non erant alimenta populo terræ (Liber Ieremiae 52, 6)
de pauperibus vero terræ reliquit Nabuzardan princeps militiæ in vinitores et in agricolas (Liber Ieremiae 52, 16)
et de civitate tulit eunuchum unum qui erat præpositus super viros bellatores et septem viros de his qui videbant faciem regis qui inventi sunt in civitate et scribam principem militum qui probabat tirones et sexaginta viros de populo terræ qui inventi sunt in medio civitatis (Liber Ieremiae 52, 25)
SAMECH plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Hierusalem hæcine est urbs dicentes perfecti decoris gaudium universæ terræ (Lamentationes 2, 15)
LAMED ut contereret sub pedibus suis omnes vinctos terræ (Lamentationes 3, 34)
TETH melius fuit occisis gladio quam interfectis fame quoniam isti extabuerunt consumpti ab sterilitate terræ (Lamentationes 4, 9)
LAMED non crediderunt reges terræ et universi habitatores orbis quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Hierusalem (Lamentationes 4, 12)
posteaquam cepisset Nabuchodonosor rex Babylonum Jechoniam et principes et vinctos et potentes et populum terræ ab Hierusalem et duxit eos in Babyloniam (Liber Baruch 1, 9)
constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in æqualitatem terræ ut ambulet Israël diligenter in honorem Dei (Liber Baruch 5, 7)
judicium quoque non discernent neque regionem liberabunt ab iniuria quia nihil possunt sicut corniculæ inter medium cæli et terræ (Liber Baruch 6, 53)
et contempsit judicia mea ut plus esset impia quam gentes et præcepta mea ultra quam terræ quæ in circuitu ejus sunt judicia enim mea projecerunt et in præceptis meis non ambulaverunt (Prophetia Ezechielis 5, 6)