Znaleziono 2397 Wyniki dla: Dies Domini
vulnerati autem multi corruerunt fuit enim bellum Domini habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem (Liber I Paralipomenon 5, 22)
isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini ex quo conlocata est arca (Liber I Paralipomenon 6, 31)
et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem juxta ordinem suum in ministerio (Liber I Paralipomenon 6, 32)
fratres quoque eorum Levitæ qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini (Liber I Paralipomenon 6, 48)
Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritæ super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum (Liber I Paralipomenon 9, 19)
tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis (Liber I Paralipomenon 9, 23)
his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini (Liber I Paralipomenon 9, 26)
per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores (Liber I Paralipomenon 9, 27)
mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas eo quod prævaricatus sit mandatum Domini quod præceperat et non custodierit illud sed insuper etiam pythonissam consuluerit (Liber I Paralipomenon 10, 13)
venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron et iniit David cum eis fœdus coram Domino unxeruntque eum regem super Israël juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel (Liber I Paralipomenon 11, 3)
hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël juxta verbum Domini quod locutus est ad Israël (Liber I Paralipomenon 11, 10)
sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei (Liber I Paralipomenon 12, 22)