Znaleziono 2397 Wyniki dla: Dies Domini
adhuc duo anni dierum et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa Domini quæ tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto et transtulit ea in Babylonem (Liber Ieremiae 28, 3)
et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi qui stabant in domo Domini (Liber Ieremiae 28, 5)
et ait Hieremias propheta amen sic faciat Dominus suscitet Dominus verba tua quæ prophetasti ut referantur vasa in domum Domini et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum (Liber Ieremiae 28, 6)
et abiit Hieremias prophetes in viam suam et factum est verbum Domini ad Hieremiam postquam confregit Ananias propheta catenam de collo Hieremiæ prophetæ dicens (Liber Ieremiae 28, 12)
vos ergo audite verbum Domini omnis transmigratio quam emisi de Hierusalem in Babylonem (Liber Ieremiae 29, 20)
Dominus dedit te sacerdotem pro Jojadæ sacerdote ut sis dux in domo Domini super omnem virum arrepticium et prophetantem ut mittas eum in nervum et in carcerem (Liber Ieremiae 29, 26)
et factum est verbum Domini ad Hieremiam dicens (Liber Ieremiae 29, 30)
ecce enim dies veniunt dicit Dominus et convertam conversionem populi mei Israël et Juda ait Dominus et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum et possidebunt eam (Liber Ieremiae 30, 3)
væ quia magna dies illa nec est similis ejus tempusque tribulationis est Jacob et ex ipso salvabitur (Liber Ieremiae 30, 7)
ecce turbo Domini furor egrediens procella ruens in capite impiorum conquiescet (Liber Ieremiae 30, 23)
quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim surgite et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum (Liber Ieremiae 31, 6)
audite verbum Domini gentes et adnuntiate insulis quæ procul sunt et dicite qui dispersit Israël congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum (Liber Ieremiae 31, 10)