Znaleziono 2378 Wyniki dla: Deus Verbum
et venerunt ad illam et dixit illis quod est hoc verbum in quo consensit Ozias ut tradat civitatem Assyriis si intra quinque dies non venerit vobis adiutorium (Liber Iudith 8, 10)
non enim quasi homo Deus sic comminabitur neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur (Liber Iudith 8, 15)
expectemus humiles consolationem ejus et exquiret sanguinem nostrum de adflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit omnes gentes quæcumque insurgunt contra nos et faciet illas sine honore Dominus Deus noster (Liber Iudith 8, 20)
ita quod facere disposui probate si ex Deo est et orate ut firmum faciat consilium meum Deus (Liber Iudith 8, 31)
Domine Deus patris mei Symeon qui dedisti illi gladium in defensione alienigenarum qui violatores extiterunt in coinquinatione sua et denudaverunt femur virginis in confusionem (Liber Iudith 9, 2)
et dedisti mulieres eorum in prædam et filias eorum in captivitatem et omnem prædam in divisionem servis tuis qui zelaverunt zelum tuum subveni quæso te Domine Deus meus mihi viduæ (Liber Iudith 9, 3)
et nesciunt quia tu ipse es Deus noster qui conteris bella ab initio et Dominus nomen est tibi (Liber Iudith 9, 10)
Deus cælorum creator aquarum et dominus totius creaturæ exaudi me miseram deprecantem et de tua misericordia præsumentem (Liber Iudith 9, 17)
memento Domine testamenti tui et da verbum in ore meo et in corde meo consilium corrobora ut domus tua in tua sanctificatione permaneat (Liber Iudith 9, 18)
et omnes gentes agnoscant quoniam tu es Deus et non est alius præter te (Liber Iudith 9, 19)
nihil tamen interrogantes eam dimiserunt transire dicentes Deus patrum nostrorum det tibi gratiam et omne consilium tui cordis sua virtute corroboret ut glorietur super te Hierusalem et sit nomen tuum in numero sanctorum et justorum (Liber Iudith 10, 8)
et sancta Domini sui quæ præcepit Deus non contingi in frumento vino et oleo hæc cogitaverunt inpendere et volunt consumere quæ nec manibus deberent contingere ergo quoniam hæc faciunt certum est quod in perditione dabuntur (Liber Iudith 11, 12)