Mosaico decorativo

Znaleziono 1955 Wyniki dla: Deus Est Nobiscum

  • unusquisque matrem et patrem suum timeat sabbata mea custodite ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 3)

  • nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 4)

  • neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 10)

  • quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma quæ proferunt ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 25)

  • ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluamini per eos ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 31)

  • sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 34)

  • statera justa et æqua sint pondera justus modius æquusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Ægypti (Liber Leviticus 19, 36)

  • sanctificamini et estote sancti quia ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 20, 7)

  • vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populis (Liber Leviticus 20, 24)

  • postquam autem messueritis segetem terræ vestræ non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 23, 22)

  • omne opus non facietis in tempore diei hujus quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester (Liber Leviticus 23, 28)

  • ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israël cum educerem eos de terra Ægypti ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 23, 43)


"Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai e apodrece." São Padre Pio de Pietrelcina