Encontrados 1955 resultados para: Deus Est Nobiscum
unusquisque matrem et patrem suum timeat sabbata mea custodite ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 3)
nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 4)
neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 10)
quinto autem anno comedetis fructus congregantes poma quæ proferunt ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 25)
ne declinetis ad magos nec ab ariolis aliquid sciscitemini ut polluamini per eos ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 31)
sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 34)
statera justa et æqua sint pondera justus modius æquusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Ægypti (Liber Leviticus 19, 36)
sanctificamini et estote sancti quia ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 20, 7)
vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populis (Liber Leviticus 20, 24)
postquam autem messueritis segetem terræ vestræ non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 23, 22)
omne opus non facietis in tempore diei hujus quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester (Liber Leviticus 23, 28)
ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israël cum educerem eos de terra Ægypti ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 23, 43)