Znaleziono 1087 Wyniki dla: Deo
olim putatis quod excusemus nos apud vos coram Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram ædificationem (Epistula II ad Corinthios 12, 19)
ideo hæc absens scribo ut non præsens durius agam secundum potestatem quam Dominus dedit mihi in ædificationem et non in destructionem (Epistula II ad Corinthios 13, 10)
gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo (Epistula ad Galatas 1, 3)
modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quæro hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem (Epistula ad Galatas 1, 10)
quæ autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior (Epistula ad Galatas 1, 20)
ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo confixus sum cruci (Epistula ad Galatas 2, 19)
sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad justitiam (Epistula ad Galatas 3, 6)
hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem (Epistula ad Galatas 3, 17)
nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis (Epistula ad Galatas 4, 9)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo (Epistula ad Ephesios 1, 2)
quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israël et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo (Epistula ad Ephesios 2, 12)
et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso (Epistula ad Ephesios 2, 16)