Znaleziono 1087 Wyniki dla: Deo
a facie Chaldeorum timebant enim eos quia percusserat Ismaël filius Nathaniæ Godoliam filium Ahicam quem præposuerat rex Babylonis in terra Juda (Liber Ieremiae 41, 18)
sed Baruch filius Neriæ incitat te adversum nos ut tradat nos in manibus Chaldeorum ut interficiat nos et transduci faciat in Babylonem (Liber Ieremiae 43, 3)
et succendet ignem in delubris deorum Ægypti et conburet ea et captivos ducet illos et amicietur terra Ægypti sicut amicitur pastor pallio suo et egredietur inde in pace (Liber Ieremiae 43, 12)
et conteret statuas domus Solis quæ sunt in terra Ægypti et delubra deorum Ægypti conburet igni (Liber Ieremiae 43, 13)
propter malitiam quam fecerunt ut me ad iracundiam provocarent et irent et sacrificarent et colerent deos alienos quos nesciebant et illi et vos et patres vestri (Liber Ieremiae 44, 3)
ideo hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego pono faciem meam in vobis in malum et disperdam omnem Judam (Liber Ieremiae 44, 11)
ideo audite verbum Domini omnis Juda qui habitatis in terra Ægypti ecce ego juravi in nomine meo magno ait Dominus quia nequaquam ultra nomen meum vocabitur ex ore omnis viri judæi dicentis vivit Dominus Deus in omni terra Ægypti (Liber Ieremiae 44, 26)
dixit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ et super Pharao et super Ægyptum et super deos ejus et super reges ejus et super Pharao et super eos qui confidunt in eo (Liber Ieremiae 46, 25)
ideo super Moab hejulabo et ad Moab universam clamabo ad viros muri fictilis lamentantes (Liber Ieremiae 48, 31)
ideo ecce dies veniunt dicit Dominus et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum prœlii et erit in tumulum dissipata filiæque ejus igni succendentur et possidebit Israël possessores suos dicit Dominus (Liber Ieremiae 49, 2)
ideo cadent juvenes ejus in plateis ejus et omnes viri prœlii conticescent in die illa ait Dominus exercituum (Liber Ieremiae 49, 26)
verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldeorum in manu Hieremiæ prophetæ (Liber Ieremiae 50, 1)