Znaleziono 1130 Wyniki dla: Cri
non fiet ita sed ite tantum viri et sacrificate Domino hoc enim et ipsi petistis statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis (Liber Exodus 10, 11)
vocavitque Pharao Mosen et Aaron et dixit eis ite sacrificate Domino oves tantum vestræ et armenta remaneant parvuli vestri eant vobiscum (Liber Exodus 10, 24)
Moses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta quæ scripta sunt coram Pharaone et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israël de terra sua (Liber Exodus 11, 10)
dixit autem Dominus ad Mosen scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Josue delebo enim memoriam Amalech sub cælo (Liber Exodus 17, 14)
qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus ejus criminis reus erit (Liber Exodus 21, 20)
scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens ædificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus Israël (Liber Exodus 24, 4)
dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quæ scripsi ut doceas eos (Liber Exodus 24, 12)
ut sit placabile sacrificium et sanctificentur offerentium manus alienigena non vescetur ex eis quia sancti sunt (Liber Exodus 29, 33)
sacrificium Domino oblatione perpetua in generationes vestras ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ubi constituam ut loquar ad te (Liber Exodus 29, 42)
vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis ejus ut fungantur officio suo in sacris (Liber Exodus 31, 10)
dedit quoque Mosi conpletis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei (Liber Exodus 31, 18)
et reversus est Moses de monte portans duas tabulas testimonii manu scriptas ex utraque parte (Liber Exodus 32, 15)