Znaleziono 44 Wyniki dla: Corpore
luctus hominum in corpore ipsorum nomen autem impiorum delebitur (Liber Ecclesiasticus 41, 14)
et reclinasti femora tua mulieribus potestatem habuisti in tuo corpore (Liber Ecclesiasticus 47, 21)
et accepto corpore Joseph involvit illud sindone munda (Evangelium secundum Matthaeum 27, 59)
et confestim siccatus est fons sanguinis ejus et sensit corpore quod sanata esset a plaga (Evangelium secundum Marcum 5, 29)
et non invento corpore ejus venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere (Evangelium secundum Lucam 24, 23)
ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria vel semicintia et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebantur (Actus Apostolorum 19, 12)
non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obœdiatis concupiscentiis ejus (Epistula ad Romanos 6, 12)
infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis hujus (Epistula ad Romanos 7, 24)
sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent (Epistula ad Romanos 12, 4)
ego quidem absens corpore præsens autem spiritu jam judicavi ut præsens eum qui sic operatus est (Epistula I ad Corinthios 5, 3)
empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro (Epistula I ad Corinthios 6, 20)
et mulier innupta et virgo cogitat quæ Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quæ autem nupta est cogitat quæ sunt mundi quomodo placeat viro (Epistula I ad Corinthios 7, 34)