Znaleziono 688 Wyniki dla: Coram
et ambulavit in viis domus Ahab et fecit quod malum est coram Domino sicut domus Ahab gener enim domus Ahab fuit (Liber II Regum 8, 27)
timuerunt illi vehementer et dixerunt ecce duo reges non potuerunt stare coram eo et quomodo nos valebimus resistere (Liber II Regum 10, 4)
ingressusque est omnis populus terræ templum Baal et destruxerunt aras ejus et imagines contriverunt valide Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari et posuit sacerdos custodias in domo Domini (Liber II Regum 11, 18)
fecitque Joas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Jojada sacerdos (Liber II Regum 12, 2)
et fecit malum coram Domino secutusque est peccata Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël non declinavit ab eis (Liber II Regum 13, 2)
Heliseus autem ægrotabat infirmitate qua et mortuus est descenditque ad eum Joas rex Israël et flebat coram eo dicebatque pater mi pater mi currus Israël et auriga ejus (Liber II Regum 13, 14)
et fecit rectum coram Domino verumtamen non ut David pater ejus juxta omnia quæ fecit Joas pater suus fecit (Liber II Regum 14, 3)
percussusque est Juda coram Israël et fugerunt unusquisque in tabernacula sua (Liber II Regum 14, 12)
et fecit quod malum est coram Domino non recessit ab omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël (Liber II Regum 14, 24)
fecitque quod erat placitum coram Domino juxta omnia quæ fecit Amasias pater ejus (Liber II Regum 15, 3)
et fecit quod malum est coram Domino sicut fecerant patres ejus non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël (Liber II Regum 15, 9)
fecitque quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël cunctis diebus ejus (Liber II Regum 15, 18)