Mosaico decorativo

Znaleziono 688 Wyniki dla: Coram

  • et perrexit omnis populus in Galgala et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino et lætatus est ibi Saul et cuncti viri Israël nimis (Liber I Samuelis 11, 15)

  • et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad diem hanc ecce præsto sum (Liber I Samuelis 12, 2)

  • loquimini de me coram Domino et coram christo ejus utrum bovem cujusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum si oppressi aliquem si de manu cujusquam munus accepi et contemnam illud hodie restituamque vobis (Liber I Samuelis 12, 3)

  • nunc ergo state ut judicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris (Liber I Samuelis 12, 7)

  • at ille ait peccavi sed nunc honora me coram senibus populi mei et coram Israël et revertere mecum ut adorem Dominum Deum tuum (Liber I Samuelis 15, 30)

  • et ait Samuhel sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus sic absque liberis erit inter mulieres mater tua et in frusta concidit Samuhel Agag coram Domino in Galgalis (Liber I Samuelis 15, 33)

  • cumque ingressi essent vidit Heliab et ait num coram Domino est christus ejus (Liber I Samuelis 16, 6)

  • et vocavit Isai Abinadab et adduxit eum coram Samuhel qui dixit nec hunc elegit Dominus (Liber I Samuelis 16, 8)

  • adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuhel et ait Samuhel ad Isai non elegit Dominus ex istis (Liber I Samuelis 16, 10)

  • jubeat dominus noster et servi tui qui coram te sunt quærant hominem scientem psallere cithara ut quando arripuerit te spiritus Dei malus psallat manu sua et levius feras (Liber I Samuelis 16, 16)

  • et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum nimis et factus est ejus armiger (Liber I Samuelis 16, 21)

  • cumque regressus esset David percusso Philistheo tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthei habentem in manu (Liber I Samuelis 17, 57)


"Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!" São Padre Pio de Pietrelcina