Znaleziono 3276 Wyniki dla: Cor
qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium (Epistula ad Romanos 2, 15)
confidis te ipsum ducem esse cæcorum lumen eorum qui in tenebris sunt (Epistula ad Romanos 2, 19)
sed qui in abscondito Judæus et circumcisio cordis in spiritu non littera cujus laus non ex hominibus sed ex Deo est (Epistula ad Romanos 2, 29)
si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator judicor (Epistula ad Romanos 3, 7)
quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati (Epistula ad Romanos 3, 20)
et non infirmatus fide consideravit corpus suum emortuum cum fere centum annorum esset et emortuam vulvam Sarræ (Epistula ad Romanos 4, 19)
spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis (Epistula ad Romanos 5, 5)
hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato (Epistula ad Romanos 6, 6)
non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obœdiatis concupiscentiis ejus (Epistula ad Romanos 6, 12)
gratias autem Deo quod fuistis servi peccati obœdistis autem ex corde in eam formam doctrinæ in qua traditi estis (Epistula ad Romanos 6, 17)
itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo (Epistula ad Romanos 7, 4)
infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis hujus (Epistula ad Romanos 7, 24)