Znaleziono 3276 Wyniki dla: Cor
quis tu mons magne coram Zorobabel in planum et educet lapidem primarium et exæquabit gratiam gratiæ ejus (Prophetia Zachariae 4, 7)
et respondit angelus et ait ad me isti sunt quattuor venti cæli qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terræ (Prophetia Zachariae 6, 5)
et sumes argentum et aurum et facies coronas et pones in capite Jesu filii Josedech sacerdotis magni (Prophetia Zachariae 6, 11)
et coronæ erunt Helem et Tobiæ et Idajæ et Hen filio Sofoniæ memoriale in templo Domini (Prophetia Zachariae 6, 14)
hæc ait Dominus exercituum dicens judicium verum judicate et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo (Prophetia Zachariae 7, 9)
et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo (Prophetia Zachariae 7, 10)
et cor suum posuerunt adamantem ne audirent legem et verba quæ misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum et facta est indignatio magna a Domino exercituum (Prophetia Zachariae 7, 12)
et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris et juramentum mendax ne diligatis omnia enim hæc sunt quæ odi dicit Dominus (Prophetia Zachariae 8, 17)
Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient lapidibus fundæ et bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur ut fialæ et quasi cornua altaris (Prophetia Zachariae 9, 15)
et erunt quasi fortes Ephraim et lætabitur cor eorum quasi a vino et filii eorum videbunt et lætabuntur et exultabit cor eorum in Domino (Prophetia Zachariae 10, 7)
et seminabo eos in populis et de longe recordabuntur mei et vivent cum filiis suis et revertentur (Prophetia Zachariae 10, 9)
hæc dicit Dominus Deus meus pasce pecora occisionis (Prophetia Zachariae 11, 4)